라틴어 문장 검색

glomerantur in unum innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro Nox genuit fetu:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:11)
veluti pastoris in ora commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu mella vehit, pennasque cient et spicula tendunt et tenuis saxi per propugnacula cinctae rimosam patriam dilectaque pumicis antra defendunt pronoque favos examine velant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:273)
illic glomerantur aena, hic ferrata rigent, illic argentea candent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:228)
castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:4)
Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 2:1)
Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
Atque in iis partibus, quibus maxime videris apes glomerari, requirere duces debebis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:2)
eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:2)
Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장1)
sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장5)
neque aciem aut proelium dici decuerit in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장3)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:2)
ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장5)
et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur, victoriae se miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION