라틴어 문장 검색

Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:8)
Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod ubi malum dux equi velocitate evitavit, +ac si+ proelio secundo graviter ab eo vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장7)
fluvios tu protere cursu haerentes glacie, liquidos tu scinde natatu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:199)
vobis Ionia virides Neptunus in alga nutrit equos, qui summa freti per caerula possint ferre viam segetemque levi percurrere motu, nesciat ut spumas nec proterat ungula culmos.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:78)
vitulam non blandius ambit torva parens, pedibus quae nondum proterit arva nec nova lunatae curvavit germina frontis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:58)
nostrum quid proteris advena mundum?"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:118)
iamque aderit laeto promissus Honorius aevo nec forti genitore minor nec fratre corusco, qui subiget Medos, qui cuspide proteret Indos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:195)
Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar congeritur et subinde opportunius solibustorrefacta proteritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:3)
castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:4)
Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum cohortium militibus caesi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장1)
sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장5)
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장8)
neque aciem aut proelium dici decuerit in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장3)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION