라틴어 문장 검색

inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus paludamento seu fato seu consilio, ut illud ingruentibus hostium telis saxisque peteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 59:2)
Cum enim vestitus togae vel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpaverit vetustas, aut huic nomini quae origo contigerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:3)
Vitem centurialem deus ex muneribus in aede dedicatis deferri iussit, divisamque in partes sudario condi ac proinde ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:2)
Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba Et queritur labris puncta puella meis;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX2)
Tune sudario manus tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem est te inquit videre?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:4)
Composita ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem sudario abscondit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:22)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:1)
novoque genere vivendi monachum complet non sub palliolo sed sub paludamento;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 3:3)
cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 269:3)
tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 72:1)
inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto - nam ne scuta quidem secum extulerant - in hostis impetum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION