라틴어 문장 검색

Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:2)
cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 158:2)
quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 118)
eodem anno ab aedilibus curulibus qui ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:1)
si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, ratum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege, quaeque profana erunt, fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:5)
athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 231:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION