라틴어 문장 검색

Diversa fieri debet visio, mens quaedam, ratio politica, inceptum educativum, vitae habitus et spiritalitas quae impedimento sint progredienti paradigmati technocratico.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:2)
Liberatio a dominanti technocratico paradigmate re accidit quibusdam in occasionibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:2)
Quapropter mirandum non est, cum ubique adsit paradigma technocraticum et humanum imperium sine limitibus adoretur, simul progredi in personis hunc relativismum in quo omnia sint nullius momenti nisi proximis inserviunt propriis utilitatibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 161:4)
Immoderata rerum consumptio ex paradigmate technico oeconomico subiective eruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:2)
Huiusmodi paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et pecuniariam potestatem detinentem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:5)
108. Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non dominetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:1)
Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION