라틴어 문장 검색

post munera pauper Pene fuit Natura parens que dona decoris, Forme thesauros uultu deponit in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:11)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)
Ergo uicta fugit, pugne stat sola superstes Filia Fortune, sed eam Fortuna repellit A bello, natamque monet ne bella mouere Intestina uelit, ne rixam nata parenti Misceat, aut pugnam moueat germana sorori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:6)
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti, In genitore parens, in patre mater erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:25)
Turci vero videntes se nihil proficere, sed omnem laborem suum incassum consumi, hos in praesidio vix defensos deserentes, ad Corbahan principem multitudinis regressi sunt, vires sibi hominum augeri adhuc poscentes, et sic in crastinum praesidium ejusque tutores deleri posse astruentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:6)
Ex quo a nobis recessisti, et me tutorem ac defensorem civitatis Rohas, loco fidelis fratris nostri Baldewini, praefecisti, Geigremich et Sochomanus readunatis viribus et copiis suis repentina obsidione civitatem Rohas et ejus muros occupaverunt, ut expugnatis turribus et moenibus, cives trucidantes urbem exspolient, et me, sicut Baldewinum, captum tenentes, in [0648B] barbaras nationes abducant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:3)
"Ego habeo filios vel parentes, quibus volo relinquere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:4)
Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:4)
Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:8)
Denique et parentes ejus dixerunt:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:2)
Aliam, parens optima, posce mercedem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:2)
Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros, commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa, in augustum assumere commilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 8:1)
Amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civilis disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne quis propinquitatem praetendens, altius semet efferret, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodibat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta in adaerandis reliquorum debitis non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 2:2)
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi, Sed redimit natos utilis arte parens.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION