라틴어 문장 검색

vivimus assiduis expertes pacis in armis, dura pharetrato bella movente Geta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 85)
Parilia 1 poscor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권489)
hoc argumentum flamma Parilis habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권535)
dena quater memorant habuisse Parilia Romam, cum flammae custos aede recepta dea est, regis opus placidi, quo non metuentius ullum numinis ingenium terra Sabina tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권165)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
Dumque refert inter meritorum maxima, demptos Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur, spes est virginibus Pelia subiecta creatis arte suum parili revirescere posse parentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:4)
hac Ixionides, illa Troezenius heros parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:4)
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:4)
Bulla super frontem parvis argentea loris vincta movebatur parilique aetate:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:4)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
"Melius sequerere volentem optantemque eadem parilique cupidine captam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 5:2)
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis parte levare tuis, inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere saltem, et vocem populi publicaque ora sequi, - denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce " vale "?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 86)
illi, quos audis hominum gaudere cruore, paene sub eiusdem sideris axe iacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira caede pharetratae spargitur ara deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 434)
tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1057)
sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest, quod superest, animos ad publica carmina flexi, et memores iussi nominis esse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION