라틴어 문장 검색

participatione uero nihil prohibet esse quam plurimos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:12)
— Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis, an minime?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:12)
— Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:7)
Et sicut exercitus est unus ab unitate ducis, et bonum exercitus per se est in duce, in aliis autem est secundum ordinem quem habent ad ducem, sic ex unitate humus primi principii est unitas huius mundi, et bonum huius mundi per se est in hoc primo principio, in aliis autem entibus mundi secundum participationem ab hoc primo principio et ordinem ad ipsum, ut nullum sit bonum in aliquo ente mundi, nisi sit ab hoc primo principio participatum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:6)
ac ducente deo secundum eos qui dicunt, utriusque sexus participationem habere numina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6321)
abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 22:3)
est enim haec partitio illorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:2)
- hoc erat oratoris officium partitione tertium, genere maximum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:5)
partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones, memor et quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 2:6)
quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 58:1)
nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:5)
qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem - quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt - , easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 6:1)
haec, si recte memini, partitio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 6:6)
haec enim mihi ex tua partitione restant duo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:2)
Itaque propter aequabilem praedae partitionem et Bardulis Illyrius latro, de quo est apud Theopompum, magnas opes habuit et multo maiores Viriathus Lusitanus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION