라틴어 문장 검색

eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris
너희는 마음에 할례를 받지 않고 몸에도 할례를 받지 않은 이방인들을 들여보내어, 내 성전에 머무르면서 나의 집을 더럽히게 하였다. 너희는 나에게 음식, 곧 굳기름과 피를 바치면서, 이렇게 온갖 역겨운 짓을 하여, 나의 계약을 깨뜨렸다. (불가타 성경, 에제키엘서, 44장7)
haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel.
주 하느님이 이렇게 말한다. 마음에 할례를 받지 않고 몸에도 할례를 받지 않은 이방인은 누구도 내 성전에 들어올 수 없다. 이스라엘 자손들 가운데에 사는 어떤 이방인도 마찬가지다.’ (불가타 성경, 에제키엘서, 44장9)
Matres pueris lactentibus (quod dictu nefas est), guttura ferro secabant, alios transforabant volentes sic potius manibus propriis perire quam incircumcisorum armis exstingui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:8)
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
(불가타 성경, 나훔서, 3장10)
et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장48)
et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장46)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Eadem est logica quae sexu ad parvulos abutendos inducit, vel ad seniores derelinquendos quippe qui utilitatibus propriis inutiles sint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:2)
Nonne eadem logica est relativismi quae iustificat organorum pauperum acquisitionem ut venumdentur aut experimenti causa adhibeantur, vel parvulos reiectos quoniam desideriis suorum parentum haud respondent?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:6)
"excitet egregias mentes celeberrima David gloria continuis bellorum exercita curis, excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste adtrectare vetat nec victum vivere regem incircumcisum patitur, ne praeda superstes victorem placidum recidiva in proelia poscat, parcere iam capto crimen putat ille tyranno, at vobis contra vinci et succumbere votum est."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1101)

SEARCH

MENU NAVIGATION