라틴어 문장 검색

Tanto Stella meus tuo Catullo Quanto passere maior est columba.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VII2)
Issa est passere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX1)
Sic forsan tener ausus est Catullus Magno mittere Passerem Maroni.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV3)
Nullae sic tibi blandientur undae, Nec fontes Aponi rudes puellis, Non mollis Sinuessa fervidique Fluctus Passeris aut superbus Anxur, Non Phoebi vada principesque Baiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII2)
Non quales teneri ploravit amica Catulli Lesbia, nequitiis passeris orba sui, Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis, Cuius in Elysio nigra columba volat:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV3)
Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas Audit et arguto passere vernat ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV3)
Quae si tot fuerint, quot ille dixit, Donabo tibi Passerem Catulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VI10)
individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est, a nobis intellegi non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 97:5)
Quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum educeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:3)
qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 48:6)
Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos auguratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:1)
Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 94:10)
postremo quid simile habet passer annis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 95:2)
alia autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 105:5)
qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus caelo, terra rerumque natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 48:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION