라틴어 문장 검색

Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam humum verno tempore in areas componemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 6:1)
Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4 fermentari sinito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 1:3)
Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam ἀσφάλτειον appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:1)
nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:2)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION