라틴어 문장 검색

dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)
fert missos Vestae pura patella cibos, ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas, sola prius furnis torrebant farra coloni ( et Fornacali sunt sua sacra deae):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권194)
Si potes Archiacis conviva recumbere lectis nec modica cenare times holus omne patella, supremo te sole domi, Torquate, manebo, vina bibes iterum Tauro diffusa palustris inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 51)
Ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius, ne ordinarium quidem habentis officium ;
(세네카, 행복론, Liber III 122:4)
Ille pusilli animi est, qui sibi placet, quod ostiario libere respondit, quod virgam eius fregit, quod ad dominum accessit et petit corium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:5)
Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:1)
sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare, tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:19)
Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:19)
argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 503:1)
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장1)
Quamvis lata gerat patella rhombum, Rhombus latior est tamen patella.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXI Rhombi1)

SEARCH

MENU NAVIGATION