라틴어 문장 검색

socium nobis fidumque Saporem perculit et Persas in regia vulnera movit rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret, Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:281)
cessent litui saevumque procul Martem felix taeda releget.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 3:2)
cessent litui saevumque procul Martem felix taeda releget.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Stilichonem2)
nullum iunxisse cubile hoc sine nec primas fas est attollere taedas).
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae18)
alio tibi lumine taedas accendit Romana Salus magnisque coronis coniugium fit causa tuum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae95)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
quod turpem pateris iam cano podice morbum, femineis signis Luna Venusque fuit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In eundem Curetium4)
nunc pateras libare deis, nunc solvere multo nectare corda libet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:122)
quae gaudia mundo, per tua lanugo cum serpere coeperit ora, cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:390)
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
maiora dabuntur sceptra nec indigni taedas patiere mariti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:155)
Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)
Haec fatur notaeque iugis illabitur Aetnae noctivago taedas informatura labori.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:224)
"Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas sperabam;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:263)
hac auspice taedae Oedipoden matri, natae iunxere Thyesten.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION