라틴어 문장 검색

Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장23)
Statimque rex: " Quis est, inquit, in atrio? ". Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장4)
Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장10)
Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: " Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장7)
Cui illa respondit: " Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur ".
(불가타 성경, 에스테르기, 9장13)
Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장25)
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 3장15)
Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti;
(불가타 성경, 아모스서, 6장4)
largos haec nectaris imbres inrigat, haec morsu numerosi dentis eburno multifidum discrimen arat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:57)
hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis consiliisque fides, defixus lumina terrae concutiensque comam capuloque adclinis eburno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:181)
hunc bibit infrenis Garamans domitorque ferarum Gyrraeus, qui vasta colit sub rupibus antra, qui ramos ebeni, dentes qui vellit eburnos, et gens compositis crinem vallata sagittis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus8)
talis Erythraeis intextus nebrida gemmis Liber agit currus et Caspia flectit eburnis colla iugis:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:364)
non sic decus ardet eburnum, Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:152)
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites evocat et solio fultus genitoris eburno gestarum patribus causas ex ordine rerum eventusque refert veterumque exempla secutus digerit imperii sub iudice facta senatu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:251)
Tum spicis et dente comas inlustris eburno et calido rubicunda die sic Africa fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:118)

SEARCH

MENU NAVIGATION