라틴어 문장 검색

dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 193:1)
ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare vellent, postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 467:2)
Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum versa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 43:1)
celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 61:1)
non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentes quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 351:1)
nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 34:2)
adventu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem navibus missus ad sedanda eorum certamina erat, ad spem pacis venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 308:2)
Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 493:1)
paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 528:1)
cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 299:1)
Praesidem usus jam edocuit, spe omni pacem cum Indis confirmandi adempta, militum quod satis esset, in armis habere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.30)
spes est pacis ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4436)
sed quia in libris Etruscis invenitur etiam equos bona auspicia dare, subiunxit 'spes est pacis, ait'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 53712)
omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 2:3)
spem autem pacis habeo nullam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION