라틴어 문장 검색

Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim vagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:1)
Tunc cuncti populi, tam religiosi quam profani, vannos onustas aromatis et huiuscemodi suppliciis certatim congerunt et insuper fluctus libant intritum lacte confectum, donec muneribus largis et devotionibus faustis completa navis, absoluta strophiis ancoralibus, peculiari serenoque flatu pelago redderetur:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:11)
Dixerat sacerdos, nec impatientia corrumpebatur obsequium meum, sed intentus miti quiete et probabili taciturnitate sedulum quot dies obibam culturae sacrorum ministerium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:1)
De quo narrationes quas in manibus habemus adeo nudae sunt et ieiunae ut rem relinquant vix credibilem, non tam ob eventus naturam (eiusmodo enim accidentia in rerum memoria non raro reperiuntur), sed propter peculiares quasdam rei circumstantias, praesertim sub initiis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:2)
Hoc enim fuisset soli culturam fructuosiorem, atque inde secuturam patrimonii regni meliorationem, prohibere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:9)
Ordinatum igitur est ne huiusmodi leges peculiares executioni demandarentur, nisi recognitae fuissent et approbatae a cancellario et thesaurario Angliae ac duobus capitalibus iusticiariis sive eorum tribus, aut etiam a duobus iusticiariis itinerantibus in locis ubi municipium situm esset. 28.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:2)
ille quoque, si secum cogitet, et animum advertat, per quantos temporum circuitus (cum haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam, quam nunc habemus, culturam perducta sint, et (ut jam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex observationibus et axiomatibus naturae, atque quam facile, et tanquam per occasiones obvias et contemplationes incurrentes, ista inveniri potuerint:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:5)
unde illi vineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:10)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)
Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et praemium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:3)
Haec enim ea est praedominantia, quae speciem istam motus peculiarem constituit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:13)
Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:21)
Communia quidem beneficia cuivis sunt communicanda, peculiaria vero paucis et cum delectu.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:26)
Cui inservit commercii rationes bene liberare et bene librare, artifices et manufacturas introducere et fovere, desidiam et otium profligare, luxum et profusionem sumptuariis legibus coercere, solum et agros cultura lucrosissima subigere, rebus venalibus pretia iusta imponere, census et tributa moderari, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:4)
Neque praetereunda est illa pars populi (quae Angliae fere est peculiaris, nec alibi, quod scio, in usu, nisi forte apud Polonos), famuli scilicet nobilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION