라틴어 문장 검색

et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi maiore obsistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 67:1)
locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius loci adtributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 276:1)
nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita, intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 648:2)
Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII , contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장13)
aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine pedali, contracto capite in latitudine pes, crassitudine S. Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장20)
et 'emuniit' sicut 'mugiit' et 'emuniit' pro emunivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2273)

SEARCH