라틴어 문장 검색

ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
(아풀레이우스, 변명 81:8)
quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut sommo soluatur aut uino mergatur aut morbo sepeliatur?
(아풀레이우스, 플로리다 17:7)
"Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant, quoad sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida Psyche procurrit e domo et, Quid inquit Vos miseris lamentationibus nequicquam effligitis?"
(아풀레이우스, 변신, 5권53)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:16)
Nam Boreae penetrabile frigus adurit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 66:1)
Sane fama fluvio similis est, quae levia et inflata attollit, gravia et solida mergit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:7)
Post haec igitur tempus est, ut expediamus nunc quiddam nimis utile in Platonica quodam disputatione, quae in Timaei cosmopoeia haud facili cuiquam vel penetrabili ratione versatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:1)
Paene caput tristis merserat hora meum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 18:1)
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:7)
Heu, quam praecipiti mersa profundo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 1:1)
Euolet aut mersas deducant pondera terras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 12:1)
Ni mersus alto uiueret fomes corde?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 14:1)
Mergatque seras aequore flammas,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION