라틴어 문장 검색

Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 9:1)
Ego quanti faciam iudicium tuum, vel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 6:1)
tum ego te primus hortarer moneremque, circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 8:2)
Nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:2)
mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:5)
O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies operit ac subtrahit famae!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:1)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)
Quaestio quae OGM respicit est prorsus implicata, quae postulat ut ipsa omnibus ex partibus pensitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:6)
nam si oblique contempsisset, si parum recta non , si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 131:2)
nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:3)
Nam, ut Posidonius ait, " unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 28:4)
quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:1)
Facit et hoc ad causam nostram, quod apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:3)
itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda magnis quoque animis atque ingeniis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 436:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION