라틴어 문장 검색

Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit 'penus' dicas, non ut aliquid ex penu nomines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:5)
Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 14:1)
Scire, inquit ridens iam Favorinus, "quid 'penus' sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 15:1)
Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui 'sapientes' appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit 'penus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 17:1)
' Penus est, ' inquit, ' quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:2)
.. , ut Mucius ait, penus videri debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:3)
Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:4)
sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:5)
Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 22:1)
Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 23:1)
Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent, esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 24:1)
Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:2)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)
Figurae de quattor modi ut polygona varas in triangulis resolviatur
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 1:1)
Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur.
(카이사르, 아프리카 전기 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION