라틴어 문장 검색

omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:3)
Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera solvit et me coepit non perfunctorie verberare, adiectis etiam petulantibus dictis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:4)
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera, non nunquam nummis vendere vera solent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:4)
Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:6)
"summa quies nil velle super quam postulet usus debitus, ut simplex alimonia, vestis et una infirmos tegat ac recreet mediocriter artus expletumque modum naturae non trahat extra, ingressurus iter peram ne tollito, neve de tunicae alterius gestamine providus ito, nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo defuerit:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1170)
nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones, quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant, et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium, cum honesta utilibus cedunt, descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 167:1)
At enim ille quidam o<peram bonam magis> expetit quam argentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2125)
Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 119)
O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 164)
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1130)

SEARCH

MENU NAVIGATION