라틴어 문장 검색

qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장3)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:5)
ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:7)
'Ut igitur de ipso genere sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum voluntates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:1)
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:2)
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:1)
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
suasio autem futurarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:6)
itaque cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:1)
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:5)
C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 1:1)
Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:4)
nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 4:6)
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION