라틴어 문장 검색

Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:20)
Sunt tamen in multo lactis torrente natantes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:4)
Exemplans auri speciem miraque polytus Arte iacet crinis, inuestit colla capillus In uultuque natat color igneus, ignis in ore Purpureus roseo uultum splendore colorat, Sed partim uultus candor peregrinus inheret Natiuoque suum certat miscere colorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:5)
Cur aliis prediues opum pluit alueus omnes Diuicias diuesque natat fecundus in auro;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:11)
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
In eadem mensa terrestre animal piperis inundatione submergitur, [0463C] piscis natat in pipere, avis ejusdem viscositate ligatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:8)
Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)
ubi quodam flumine natatu equorum superato, tentoriis positis pernoctavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:5)
Henricus filius Fredelonis de Ascha castello, avidus hostes insequi, sicut erat bello et actis nominatissimus, trans fluvium equo natavit, licet e lorica et galea clypeoque gravatus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:2)
Interea haec concordia in eodem mense Martio inter regem et patriarcham dum fieret, et terra silvaeque, amota hieme, reviviscerent, dies prolongari inciperent, serenitas aeris magis ac magis in dies claresceret, ecce nuntia universarum civitatum gentilium in palatio regis adfuere, quaedam in dolo, quaedam in puritate, regem salutantia in donis ac tributis, pacem cum eo quaerentes componere, quatenus sine respectu periculi et metus in negotia sua secure terram perambularent, et agros ac vineas sine formidine excolerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:4)
Ubi non diu moram facientes, relicto [0619B] itinere, quod ducis Godefridi et Boemundi prior incessit exercitus, saltus densissimos itinere duorum dierum perambulantes, Ancras pervenerunt, ad eamdem videlicet, quam comes Reymundus et manus Longobardorum recenter expugnaverant, Turcis in ea repertis decollatis, volentes exercitui Longobardorum, modico intervallo praemisso, admistis armis et copiis sociari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:2)
Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, versificari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 62:2)
), in labore scilicet et tepore, levior fabulis, et fluitans, et natans verbis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:19)
Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:28)
Hic amnes duo pervulgat sunt nominis, Oxus et Maxera, quos urgente inedia, superantes natatu, aliquotiens tigres improvisae finitima populantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION