라틴어 문장 검색

eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:7)
quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:4)
ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:2)
sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:11)
Episcopi Canadienses probe edixerunt nullam creaturam extra hanc Dei manifestationem esse:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:2)
Dicere possumus “iuxta ipsam revelationem, quam Sacra Scriptura continet, datur utique divina manifestatio in fulgenti sole nec non vesperascente caelo”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:8)
Huic manifestationi animum intendens, homo se ipsum agnoscere discit, ad ceteras creaturas relatum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:9)
Si oecologicum discrimen est patefactio vel extraria manifestatio ethici, culturalis et spiritalis aetatis modernae discriminis, nostram relationem cum natura et ambitu sanare nequimus, nisi cunctae necessitudines fundamentales hominis sanantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:2)
Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia vivit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:6)
In familia ediscitur petere licentiam absque vi, gratias agere quae sint manifestatio sensus aestimationis rerum acceptarum, aggressionem vel cupiditatem dominari necnon veniam petere cum aliquid mali facimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:8)
227. Huiusmodi moris manifestatio est sistere ad gratias agendas Deo ante sumendum cibum et post cibum sumptum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 288:1)
Manus quae benedicit est instrumentum Dei amoris et manifestatio Iesu Christi propinquitatis qui venit ad nos comitandos in vitae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:4)
Iesu historia plena est manifestatio Dei fiduciae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:6)
Si Israel spectabiles res gestas Dei amoris memorabat, quae eius confessionis cardinem efficiebant et visum eius fidei patefaciebant, nunc Iesu vita tamquam locus apparet consummati Dei interventus, eius pro nobis summa amoris manifestatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION