라틴어 문장 검색

nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:4)
Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multis animi perceptionibus constat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:4)
eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:7)
quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:4)
ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:2)
sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:11)
Eadem opera realium cum aliis necessitudinum in locum, una cum cunctis additis provocationibus, aliud communicationis genus, per interrete factum, subditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:5)
Non iam animadvertimus quosdam in ignobilem miseriam delabi, nulla reali data progrediendi facultate, dum alii nesciunt quidem suis de bonis quid faciant;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:7)
Res nummaria realem oeconomiam demergit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:3)
Vel cum technica ars dirigitur ante omnia ad aliorum realia negotia solvenda, addito proposito adiuvandi alios ut maiore cum dignitate et minore aegritudine vivant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:4)
Oeconomica libertas tantummodo declamata, in qua tamen verae condiciones multis impediunt realem accessum, atque in qua deterior ad laborem accessus redditur, sermo fit contradictorius qui politicam contaminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:7)
Itaque quod firma voluntate non agitur est oeconomiae realis argumentum, quae efficit ut varientur atque bona effecta meliora reddantur, societates bonis gignendis congruenter operentur, parvae mediaeque societates augeantur atque opus praebeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:9)
Ceterum personarum realis vitae qualitas pluries extenuatur – propter ambitum in deterius mutantem, humilem alimentorum qualitatem vel exhaustas quasdam opes – intra rei oeconomicae augmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:6)
Realis immutationis ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION