라틴어 문장 검색

nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:4)
Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multis animi perceptionibus constat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:4)
eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:7)
quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:4)
ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:2)
sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:11)
Agitur de falsa coniectura, “exstare quantitatem sine limitibus energiae rerumque adhibendarum, earum continuam regenerationem fieri posse atque perniciosos effectus pravi naturae usus facile superari posse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:12)
Dum igitur loquimur de “usu tolerabili”, oportet semper introducatur consideratio quaedam de capacitate regenerationis uniuscuiusque systematis in diversis eius sectionibus et aspectibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:8)
Intra quaestus ordinem nullus datur locus naturae ordinibus, temporibus ipsius degradationis ac regenerationis, implicatis oecosystematibus, quae graviter hominibus operantibus vitiari possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:5)
Apparet sic magna provocatio culturalis, spiritalis et educativa quae latos regenerationis processus implicabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 259:4)
Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia vivit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:6)
Veritas quam fides nobis aperit est veritas cuius centrum nititur in occursu cum Christo, in eius vitae contemplatione, in eius praesentiae perceptione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:7)
43. Baptismatis structura, eius configuratio tamquam regeneratio, in qua novum nomen novamque vitam sumimus, adiuvat nos ad sensum pondusque Baptismatis parvulorum intellegendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:1)
altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 286:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION