라틴어 문장 검색

Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:23)
nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:15)
inter eos uero apud quos ortae sunt num perpetuo perdurant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:23)
Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:2)
Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:10)
perdurat non empta fides nec pectora merces adligat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:304)
deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mixta datur ad saturitatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:3)
Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:5)
sed excussus curru ac rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 2:2)
"Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:7)
Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:13)
Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:11)
Venas inedia vacuefacit, saturitas obstruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:4)
inter parenthesin et ellipsin hoc interest, quod parenthesis es quotiens remota de medio sententia integer sermo perdurat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 656)

SEARCH

MENU NAVIGATION