라틴어 문장 검색

"At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus, infit ad eum Quam olim equidem exoptatus nobis advenis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:14)
"Promissioni fallaciosae mulieris oppressus succubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivo concubitu, noctemque et operias exoptat ultro tenebras, uno potiundi studio postponens omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:68)
Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxori suae, matri eiusdem iuvenis (quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat) ut si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quod esset editum necaretur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:6)
"Adest tibi dies votis assiduis exoptatus, quo deae multinominis divinis imperiis per istas meas manus piissimis sacrorum arcanis insinueris"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:12)
"Omnes mortales sese laudari exoptant,"
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:13)
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:2)
Per, inquit, magister optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallusti verborum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 3:2)
Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 48:2)
videndum (inquam) est, quale quis praeceptum aut deductionem potissimum sibi dari exoptet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:3)
Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:4)
Secundo, exoptabit quis aliquid sibi praescribi, quod ipsum non astringat et coerceat ad media quaedam et modos quosdam operandi particulares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:5)
Illud etiam in eo sit conspicuum, quod mores patrios cum moribus exteris non commutaverit, sed potius quod consuetudines patrias iis quae peregre didicit tanquam floribus asperserit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:54)
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
(불가타 성경, 집회서, 29장29)
Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장9)
Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION