라틴어 문장 검색

Nam et omnia quae solent sapientes habere mulieri sunt penitus aliena, quia omnia temere credit, et laudibus propriis libenter insistit, et cetera sapientiae contraria gerit, quod laboriosum esset nobis per singula enarrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:7)
Illic hirundo, a sua peregrinatione [0436D] reversa, sub trabe nidi lutabat hospitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:114)
A meae mentis igitur peregrinatione ad me reversus, ex integro, ad naturae devolutus vestigia, salutationis vice, pedes osculorum multiplici impressione signavi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:2)
Haec est verum peregrinationis remedium, solum humanae calamitatis solatium, humanae noctis lucifer singularis, tuae miseriae redemptio specialis, cujus aciem nulla aeris caligo confundit, non densitas terrae operam ejus offendit, non altitudo aquae respectum ejus obtundit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:36)
cujus aerumnosa est nativitas, cujus vitam laboriosa demolitur poenalitas, [0468B] cujus poenalitatem poenalior mortis concludit necessitas;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:24)
Qui causa peregrinationis, et ad adorandum in Jerusalem, venisse se testati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:8)
Praeterea revelatum est cuidam fratri catholico et canonico S. Mariae Aquisgrani, Giselberto nomine, in septimo mense discessionis ac peregrinationis ejusdem ducis, quod caput omnium et princeps futurus esset in Jerusalem a Deo praescitus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 72:1)
Superavit enim eadem die exercitus fidelium Christi angustias [0612B] et laboriosas fauces Flaganiae, et in planitie campestri applicantes, ejusdem diei, scilicet feriae sextae, hora nona ad quiescendum castra posuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:3)
Considerare enim te oportet, quod in hac terra peregrinationis pauci sumus et ideo nullius consilii causa est, ut facile ullo taedio laborum aut bellorum adversus hostes deficiamus, qui omni cura et studio invigilant ut nos expugnent et deleant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:7)
Nosti, et universis notum est Christianis qualiter cum a terra et cognatione exivimus, pro nomine Jesu exsilia quaerentes, patrimonia [0686A] deserentes, decreverimus ut quiquid in terra hac peregrinationis nostrae quisque de regno et terris gentilium expugnatis apprehenderet, pacifice et libere obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:3)
At non sancti ac sapientes viri, qui longaevitatem peregrinationis hujus ingemiscebant, dissolvi, et cum Christo esse pulchrius aestimantes:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:14)
Denique festinabat etiam sanctus David de hoc loco peregrinationis exire, dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:12)
Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:7)
Caeterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, libet considerare quod asina laboriosum sit animal, ovis fructuosum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:19)
Nam in ipsa peregrinatione Theotgaudus magna febre correptus vita pariter cum sacerdotio caruit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION