라틴어 문장 검색

alta cerastarum spiris caput asperat atrum congeries, torquet maculosa volumina mordax crinis, et irati dant sibila taetra capilli, squameus ad mediam thorax non pervenit alvum post chalybem pendente peplo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium6)
per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata, cuius peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 7:1)
illud sane non solum culpabile in viro fuit, sed peremptorium, quod mathematicos quondam de vitae fine consuluit, urbium cives Africanarum, quorum, ut est regio, sic animus ardentior;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:1)
neque enim velocior ullas itque reditque vias cognatave Tartara mavult, centum illi stantes umbrabant ora cerastae, turba minax diri capitis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권28)
huc mergere suetae ora et anhelantes poto Phlegethonte cerastas, seu Thracum vertere domos, seu tecta Mycenes impia Cadmeumve larem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권23)
stetit aspera Gorgon crinibus emissis rectique 'ante ora cerastae velavere deam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권345)
inde legens turbata trucis vestigia divae huc illuc frustra ruit avius, impia donec Eumenis ex oculis reiecta caerula parma fugit et innumeri galeam rupere cerastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권88)
nec se tanta in certamina fidit sufficere, inferna comitem ni sede Megaeram et consanguineos in proelia suscitet angues, ergo procul vacua concedit valle solumque ense fodit Stygio terraeque immurmurat absens nomen et - Elysiis signum indubitabile regnis - crinalem attollit longo stridore cerasten:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권31)

SEARCH

MENU NAVIGATION