라틴어 문장 검색

exim ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc rubrum ad mare patescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장3)
simulque coeptus dies et concentu tubarum ac truci clamore aderant semisomnos in barbaros, praepeditis Numidarum equis aut diversos pastus pererrantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장3)
rursum deus, qua silvas pererraverit, nocturno visu demonstrat, reperiunturque fusae passim ferae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장5)
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장1)
Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 1:1)
nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur latrociniis pererrant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:2)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
neque enim poterat patescere acies effuso hoste et impedientibus tento- riis sarcinisque, cum intra vallum pugnaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장3)
nam duos collis in immensum editos claudebant muri per artem obliqui aut introrsus sinuati, ut latera obpugnantium ad ictus patescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장10)
vos prodite, divae, Eumenidum noctisque globos, vatique patescat
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 231:1)
clarus Hylas, saltusque tuos fontesque pererrat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 569:1)
aut vobis ergo fera saxa patescunt aut mea iam saevae redeunt ad pabula Dirae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 609:2)
In quo quidem agone tanta victoris Enee clementia fuit, ut nisi balteus, quem Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset, victo victor simul vitam condonasset et pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:18)
Nec ratio solis simplex [et] recta patescit, quo pacto aestivis e partibus aegocerotis brumalis adeat flexus atque inde revertens canceris ut vertat metas ad solstitialis, lunaque mensibus id spatium videatur obire, annua sol in quo consumit tempora cursu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:1)
qua Cinga pererrat Gurgite:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION