라틴어 문장 검색

Cernitis ergo quatuor gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:1)
Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:34)
ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:12)
Laterum aequata convallatio, justae moderationis impressa sigillo, totius corporis speciem ad cumulum perfectionis eduxit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:21)
Tertio, ad cumulum perfectionis, virore, quasi smaragdo, oculis applaudebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:83)
Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:8)
manus, nullius complosionis arctationis reciprocae, sed largae expositionis explicatione productiles, largiendi affectabant officia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:9)
Non tamen tantam velocitatem exerceas, queoperis perfectionem inpediat, sed de opere bene consumato taliter valeaslaudari, ut inde potiora merito debeas prosequi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:27)
Ait enim Cassiodorus,"Iusta potiora prosequitur, qui de commissa sibi perfectione negotij laudatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:28)
— Non tamen tantamvelocitatem exerceas, quæ in operibus perfectionem impediat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 94:12)
Talem patientiam, quæ ad perfectionem pertineat, habere minime valeo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 246:2)
Et licet istae mutationes seminis non fiant successive secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non fit nisi completo numero conversionum secundum septem menses.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:31)
Unde perfectionem gratiae praedicans Apostolus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:18)
Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:12)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION