라틴어 문장 검색

Sed minui et dissolvi vel lapis unus ab hoc antiquo opere, et caemento vix solubili, robustissimo tam jactu non potuit, dum ad extremum plura adaucta sunt lapidum quassantium instrumenta, quibus tandem muri concussi rimas per loca pertulerunt, et aliqui lapides prae creberrima jactatione cum caemento minui ac labi coeperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:2)
Sed visa et agnita rursus lapidum collatione opposita, in recenti foramine, [0431A] memor periculi et anxietatis, quam priori luce pertulerat, coepit animo mollescere et quisque alium commonere ut praeiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:2)
Offensi igitur et tristes universi lamentabantur confratrem [0431C] tam crudeli nece et vili tractatu obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:10)
Tandem consilio accepto a clero, facta est ei remissio illicitae copulationis cum Turco, et alleviata poenitentia, eo quod vi et nolens ab impiis et sceleratissimis hominibus hanc foedam pertulit oppressionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:7)
Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)
- De civitate Maresch, ubi et uxor Baldewini obiit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 53:3)
Udelrardus, similiter de Wizan infirmitate correptus, ibidem obiit, honorifice sepulcro illic conditus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:5)
Verum cives Armenii, quos iidem Turci longa servitute depresserant, secum in eisdem munitionibus constituti, reminiscentes injuriarum suarum quas ab eisdem Turcis diu pertulerant in raptu uxorum et filiarum, in actione caeterorum nefariorum, in exactione tributorum injustorum, nunc freti auxilio et adventu Christianorum eosdem Turcos invadentes, in ore gladii peremerunt, et capita eorum amputantes e fenestris et moenibus ejecerunt, portasque urbis confratribus Christianis aperientes, aditum reddiderunt tutum in occisione gentilium, in ejectione exstinctorum corporum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:5)
Hoc tam grave infortunium ad proceres exercitus ut est perlatum, ad quinque fere millia armati, complures lorica induti, et equis insidentes e tentoriis advolant ad reprimendos hostes temerarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:1)
Commendati vero et Christianorum turbis sociati, retulerunt quanta suorum pertulissent damna, et quanta de casu illorum per totam urbem exercuissent lamenta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:3)
Qui ne manus nostras effugiat videamus a quo tot damna, injurias et calumnias pertulimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:7)
Haec itaque, ubi fama crudelissima in aures Christianorum inauditae famis gravitate laborantium pertulit, jam illis diversae Turcorum infestationes oneri esse coeperunt, multorumque animi in diversa fluxerunt qualiter ab hac obsidione et ab imminentibus periculis evadere possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:9)
His itaque divinis rebus praelatis et praeordinatis, Boemundum dominum et advocatum urbis constituerunt, eo quod multum in traditione urbis expendisset, plurimumque laboris pertulisset, ut custodias per turres et moenia adversus Turcorum insidias faceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:1)
Caeteri vero principes, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Robertus, princeps Northmannorum, cunctique qui non minus laboris circa urbem pertulerant, minime urbi praeesse, aut ejus redditus vel tributa sibi impertiri quaesiverunt, nolentes fidem et sacramentum, imperatori Constantinopolis factum, violare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:5)
et quomodo illic in pestifero mense Augusto quingenti fortissimi milites pluresque nobiles obierint, et plures exterriti, cum ipso Caesare ab urbe recesserint, nunc idem malum metuens, ab Antiochia recedens, secessit versus montana Pancratii et Corovassilii;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION