라틴어 문장 검색

Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 8:1)
Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:2)
perflatu modico leniquegaudet, procellis obnoxia est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 10:4)
perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 2:3)
nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:3)
et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 2:3)
Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 7:4)
Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 23:1)
dispulerit nec dextra Iovis Terrorque Pavorque, Martis equi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 98:1)
at non inde procul Rambelus et acer Otaxes dispulerant Colchos pariterque inglorius Armes,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 555:1)
Et illi Pacoro duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana praesidia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 4:1)
nam dispulsa suo de coetu materiai copia ferretur magnum per inane soluta, sive adeo potius numquam concreta creasset ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:4)
Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, ut sonitus faciant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:3)
scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:5)
Hic utinam summi curvet carchesia mali, Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet, Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto Languida iactatis comprendant carbasa remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION