라틴어 문장 검색

Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 8:1)
Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:2)
perflatu modico leniquegaudet, procellis obnoxia est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 10:4)
perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 2:3)
nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:3)
et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 2:3)
Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 7:4)
At Germanicus legionum, quas navibus vexerat, secundam et quartam decimam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo levior classis vadoso mari innaret vel reciproco sideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장1)
Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 23:1)
Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:1)
Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, ut sonitus faciant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:3)
scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:5)
Hic utinam summi curvet carchesia mali, Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet, Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto Languida iactatis comprendant carbasa remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:20)
Num rupta vadosis Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:7)
Litora Pompeium feriunt, truncusque vadosis Huc illuc iactatur aquis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION