라틴어 문장 검색

nec certior ardea caelos Indicat humentes, medias quando aetheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:17)
Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:22)
per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:23)
tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:19)
sed tanta sit inter utrosque in bonis malis que consensio, ut non spiritus, non census, non honor, nec quidquam quod alterius sit, alteri denegetur, ad fruendum pro voto et abutendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:3)
Namque bonum quod sepe latet splendore minori Degenerat lucetque magis si luce fruatur:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:9)
In stellis ibi preradiant celoque fruuntur Quos uel fama deos facto, uel fabula uerbo Effinxit, retinentque sibi sine munere nomen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:2)
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:25)
Ut dum sic moriar, in me defunctus, in illa Felici vita perfruar alter ego.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:28)
Hac frequentia escarum fruentes et gaudentes, conspirant et affirmant se non recessuros, quousque urbs superata et capta imperatoris potestati restituatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:4)
Laodiceam denique apprehensam dum secure obtineret, suique commilitones et conspirati otio vacarent, ac bonis terrae et civitatis fruerentur, a Turcopolis et militibus regis Graecorum ex industria caesi sunt et exsuperati, arx civitatis recuperata, ipse Winemarus captus et in custodia carceris constitutus est, duce Godefrido caeterisque principibus haec Antiochiae adhuc ignorantibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:11)
Ubi praecipua ubertate frumenti, uvarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, civibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:9)
sed in crastino, si ei quidquam remissius fuerit, in aspectu omnium se praesentare qui eum videre et cognoscere cupiebant, et tunc libenter velle perfrui eorum communi affabilitate.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:5)
[0585C] Quarta vero die ab Antiochia procedens in omni jucunditate, Laodiceam pacifice cum omni apparatu suo descendit, ubi biduo requie fruens, retardati et subsequentis populi praestolabatur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:1)
Ab illo siquidem die cardinalis et [0596C] patriarcha in summa amicitia conjuncti sunt, facientes sibi cumulos ex oblationibus fidelium, ciborum vinique ac potus plenitudine nocte ac die in locis remotis perfruentes, omnia tamen haec rege ignorante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION