라틴어 문장 검색

Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus, P. Sulpicio Gallo, homini delicate, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 5:1)
Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:3)
Nil periuria, nil nocet ipsis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 37:1)
quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P.
(카이사르, 아프리카 전기 64:4)
Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent.
(카이사르, 내란기, 3권 46:4)
Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.
(카이사르, 내란기, 3권 48:4)
Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur.
(카이사르, 내란기, 3권 112:13)
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:47)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)
quaenam membra sui virtus divisa domandis obiectet vitiis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:46)
sic, qui vecturus longinqua per aequora merces molitur tellure ratem vitamque procellis obiectare parat, fagos metitur et alnos et varium rudibus silvis accommodat usum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:240)
crebris periuria nectit blanditiis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:105)
Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fiuvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defatigasset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 4:1)
ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION