-
Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus sed illa dea Flora digna mater inventa est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpidine celebrantur, ut quivis intellegat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:7)
-
Expectationem autem eorum quibus iuratur quisquis deceperit, non potest esse non periurus, Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo, quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur, quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti.
- (아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:11)
-
"Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es."
- (아풀레이우스, 변신, 9권 17:40)
-
Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possumus, qui non accusantibus nostris sed illorum notoria, ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur exanimi, nolumus tamen passiones servorum dei quasi vice talionis paribus suppliciis vindicari, non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere volumus, ut vivi et nulla corporis parte truncati vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercitione dirigantur vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur.
- (아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:4)
-
Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et servus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et dives, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus venerator et paganus adulator;
- (아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 4:5)
-
Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:6)
-
Quod dum tale uidet fieri, uulpecula ridet, Omnibus infestum merito sic ulta scelestum, Presumptor plecti quo debeat ordine recti.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:18)
-
Et dixit ad me: "Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur.
- (불가타 성경, 즈카르야서, 5장3)
-
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
- (불가타 성경, 말라키서, 3장5)
-
et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장16)
-
Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: " Tu quidem, scelestissime, de praesenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit ".
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장9)
-
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장34)
-
Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장32)
-
Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens:
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장13)
-
Ex quo fit, quod huic obiacet, ut idem scelesti idem uiribus omnibus uideantur esse deserti.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:23)