라틴어 문장 검색

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION