라틴어 문장 검색

Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris venatibus otia miscet, sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:13)
ipsum Tonantis agnum de caede purpurantem, qui conscium futuri librum resignat unus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum17)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
quin ad antiquum numerum trahetur viva post poenae specimen puella, morsque 1 vincenti, cui sanguis hinc est fons et honoris, additis 2 Gaio (nec enim silendi) teque, Crementi, quibus incruentum ferre provenit decus ex secundo laudis agone, ambo confessi Dominum steterunt acriter contra fremitum latronum, ambo gustarunt leviter saporem martyriorum, haec sub altari sita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba, quam servat procerum creatrix purpureorum nos pio fletu, date, perluamus marmorum sulcos, quibus est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.36)
ille ungularum duplices sulcos pererrat osculis, hic purpurantem corporis gaudet cruorem lambere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.103)
"quin os supinat, obvias offert genas, supponit aures, labra, nares obicit, oculos et ipsos perluit liquoribus, nec iam palato parcit et linguam rigat, donec cruorem totus atrum conbibat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1430)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION