라틴어 문장 검색

Persius hic permagna negotia dives habebatClazomenis et iam litis cum Rege molestas,durus homo atque odio qui posset vincere Regem, confidens, tumidus, adeo sermonis amari,Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 07장2)
iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, permagni referre eadem primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, atque eadem paulo inter se mutata creare ignes et lignum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:9)
id quoque permagni refert;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:15)
Permagna me, inquit, abs te, Postumiane, cum ex aliis tum hoc maxime gratia fateor obstrictum, quod a Praetextato veniam postulando mihi in coenam vacuefecisti locum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 10:1)
Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:3)
Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:1)
non nulli vero manubias fulminis his numinibus, id est Iovi, Iunoni, Marti et Austro vento, adserunt attributas, quod hoc loco ostendunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42917)
de Sabellis Varro in age modo sic ait "terra culturae causa attributa olim particulatim ho- minibus, ut Etruria Tuscis, Samnium Sabellis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1686)
quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:6)
atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:6)
Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 20:2)
ut enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 72:5)
deinde, ubi erubuit - vis enim est permagna naturae - , confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:5)
tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION