라틴어 문장 검색

ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:4)
hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Caelu/m nitescere, a/rbores fronde/scere, Vite/s laetificae pa/mpinis pube/scere, Rami/ bacarum ube/rtate incurve/scere, Segete/s largiri fru/ges, florere o/mnia, Fonte/s scatere, herbis pra/ta convesti/rier, tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque ho- minis utilitati agros omnis et maria parentia - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 68:1)
Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse malum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:6)
Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:3)
nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:4)
" quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ;
(세네카, 행복론, Liber V 112:2)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:3)
praeterea tibicinam, quae mi interbibere sola, si vino scatat, Corinthiensem fontem Pirenam potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 628)
continuo pro imbre amor advenit [in cor meum], is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 236)
id tuos scatit animus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 110)
igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장5)
habent enim, uti aquae calidae sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION