라틴어 문장 검색

ignis per varia media permeantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:27)
Nam non male notatum est a chymicis, in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per universitatem rerum permeare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:6)
Quod si obstructione concludatur adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:3)
Hanc autem sepem intelligo supra aggerem, haud praecipitem quidem sed mediocriter declivem, sex pedes altum, totum floribus consitum, erigendam esse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:15)
Decliuem que gerens pondere uultum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 26:1)
Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 9:1)
Quam uariis terras animalia permeant figuris!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 1:1)
Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passuum circiter CCCC.
(카이사르, 내란기, 1권 45:6)
cum vallis aut locus declivis suberat, neque ei, qui antecesserant, morantibus opem ferre poterant, equites vero ex loco superiore in aversos tela coniciebant, tum magno erat in periculo res.
(카이사르, 내란기, 1권 79:4)
Erat per declive receptus.
(카이사르, 내란기, 3권 45:7)
si per declive sese reciperent, nostros ex superiore insequentes loco verebantur;
(카이사르, 내란기, 3권 51:13)
Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 18장1)
Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장3)
Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 83장2)
Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION