라틴어 문장 검색

Ut sese permensi oculis et uterque priorem speravere locum, non protinus ira nec ictus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권295)
Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece, non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo, aut ut multa mei renouarent iugera tauri et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae inque tuo caderet nostra senecta sinu, tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 31)
quo cum saepius commearent, unus ex Romanis ex propinquo murum contemplans, numerando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte paterent singuli, altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad Marcellum rem defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 350:1)
libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate, sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae libraeque fallunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장3)
ex eo, quem circulum luna terdecies in XII mensibus percurrit, eum sol eisdem mensibus semel permetitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장21)
ergo totam circinationem in caelo quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장30)
Iovis autem placidioribus gradibus scandens contra mundi versationem, circiter CCCLX diebus singula signa permetitur, et consistit post annum XI et dies CCCXIII et redit in id signum, in quo ante XII annos fuerat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장32)
e capricorno autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii longitudine diei spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장13)
Aquarii vero pisciumque punctis uti gradibus scandens orbiculi foramen in ariete tangendo octavam partem aqua temperate salienti praestat aequinoctiales horas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장53)
multi autem 'permensi' sine 'n' legunt a verbo permetior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1573)

SEARCH

MENU NAVIGATION