라틴어 문장 검색

illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens sana facit, spectant subeuntem fata mariti Alcestim, et similis si permutatio detur, morte viri cupiant animam servare catellae.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI320)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
nam et primam congressionem proelii ὀλολυγήν dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1687)
male viventium vero diutius in his permorari corporibus permutatione diversa et esse apud inferos semper.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 12713)
et quasi nescius sui est in tanta rerum permutatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6707)
et bene ex rerum permutatione expressit doloris magnitudinem, dicens ita doluisse Acoeten, ut paene carens humano sensu per se ire non posset, et equum ita sensisse interitum domini, ut in humanum migraret adfectum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 852)
nam apud maiores omne mer- cimonium in permutatione constabat, quod et Gaius Homerico con- firmat exemplo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3064)
Et quoniam magna vis orationis est, eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:1)
Omnia sunt enim posita ante oculos, conlocata in usu cotidiano, in congressione hominum atque in foro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 192:1)
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum, aliorum quid quod sensu percipi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 3:1)
Cum adprobavisset Laelius, Nec vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis quidque dicatur, definiam saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:6)
ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 13 4:3)
huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:2)
perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 5:5)
una me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION