라틴어 문장 검색

nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam perneganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret, acerba cauillatione simul hominis nomen incessens ueteremque partium fortunam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 2:2)
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 2:1)
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 30:1)
Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet Uxorem gratis, Caeciliane, tuam, Dum licuit:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXIII1)
Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli, Non facis hoc gratis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCV1)
gratis conviva recumbis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXX2)
Audire gratis, Afer, ista non possum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVII6)
Negare iussi, pernegare non iussi.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXI3)
Adlatres licet usque nos et usque Et gannitibus inprobis lacessas, Certum est hanc tibi pernegare famam, Olim quam petis, in meis libellis Qualiscumque legaris ut per orbem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX1)
Cur ego laborem notus esse tam prave, Constare gratis cum silentium possit?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III5)
Iam constare tibi gratis coepere puellae:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIX3)
Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIII1)
Nec quadra deerat casei Tolosatis, Quadrima nigri nec corona pulei Calvaeque restes alioque cepisque, Nec plena turpi matris olla resina, Summemmianae qua pilantur uxores Quid quaeris aedes vilicesque derides, Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII9)
Gratis qui dare vos iubet, puellae, Insulsissimus inprobissimusque est.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LV1)
Dic vestro, rogo, sit pudor poetae, Nec gratis recitet meos libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION