라틴어 문장 검색

egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)
Hercle opinor, pernegari non potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3104)
Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 285)
Immo pernegat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 132)
Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3173)
Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2100)

SEARCH

MENU NAVIGATION