라틴어 문장 검색

quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 332:1)
cum maxume Capua circumvallaretur, Syracusarum oppugnatio ad finem venit, praeterquam vi ac virtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione adiuta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 340:1)
alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 182:1)
peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 24:1)
Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 32:1)
cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Therae erant occupavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 220:1)
peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 651:1)
Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 219:2)
cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION