라틴어 문장 검색

Nam si isti Fratres Minores non haberent ecclesiam competentem et amplam ad congregationem fidelium, adderent ecclesie etsi non haberent locum congruum ad coquinam, vel refectorium, adderent tunc domibus suis predicti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:25)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Tres ergo mensurae, una similago, hoc est, unum erat sacrificium quod venerabili Trinitati, pari quadam mensura devotionis, et congrua plenitudine pietatis oblatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:31)
Deinde in partes dividatur congruas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:9)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)
Congrue igitur respondit Dominus tam imprudenter neganti, dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:1)
tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:10)
Perpense autem addidit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:10)
sed quidquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum, confestim urgebatur impleri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:2)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Hoc metu solutus, efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis, ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae, saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 4:1)
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 12:1)
Exsurgamus - viri fortes - propulsemus fortitudine congrua illisa nostris partibus probra, quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 32:2)
Eisdemque ex sententia (ut credebatur,) acceptis, quievere paulisper, post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION