라틴어 문장 검색

Si prudenter vis vivere, te prudentiam oportet habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 39:2)
" Prudenter ergo et cum magna dilatione consilia examinabis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:19)
Ad hoc ergo, ut consilium bene examines et negotia tua prudenter pertractes, "in futura prospectum intende et, quæ possint contingere, animo tuocuncta propone.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 147:1)
Qui prudenter inquirere voluerit solutionem prudenterintelliget.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 44:2)
Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens remansit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:4)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)
Perpense autem addidit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:10)
sed quidquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum, confestim urgebatur impleri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:2)
Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:1)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum, castior vitae indidit cultus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 2:1)
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 6:1)
Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 7:1)
Quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta ratione mandandum, quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis exultet?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION